- WILHELMUS I
- WILHELMUS I.fil. maior natu Alberti Sapientis, nepos Ernesti praedicti, ex filio Alberto Pio, patri successit. ad Electoralem dignitatem, Palatinis extorquendam, saepius aspiravit, inprimis A. C. 1524. Inde defunctô Ludovicô Pacificô Electorazum sibi deberi arbitratus, indigue tulit, cum post bellum Samalcaldicum Fridericus Elector in gratiam ab Imperatore reciperetur, ipse Septemvitatus eius potiundi spe creditus sequi Caesareas partes: Idem cum fratrel Ludovico acerrimus Lutheri hostis, Austriacae quoque potentiae non obscure invidebat, Imperio etiam et regno Hungariae imminens: Unde, cum Ferdinandus Roman. Rex electus est, Bavari aeque ac Saxo et protestanres nonnulli, pro libertate Germanica tuenda, clam foedus imêre cum Francisco Galliae Rege, qui 10000. aur. in usus bellicos, si quid repentini accidisser, apud illos deposuit. Ambo quoque singularem religionis Pontisic. curam pare se tulêre, foederis sancti A. c. 1538. Notimbergae percussi primarii Duces. In Colloquio quoque Ratisbonensi, A. C. 1541. cum a Friderico Comite Palat. consilia conciliationis proponerentur, mortem potius se obituros dixêre, quam ut vel latum unguem de inveterata Religione et consuetudine remitterent: quod credebantur fecisse stabiliendae suae apud Ecclesiasticos auctoritatis, et ne ex compostione ad Palatinum, ac Austriacos gloria redundaret. Nihilominus in bello Smalcaldico a Foederatis sollicitatus Willielmus, illis ambigue quidem respondit, sic tamen n eorum hostis haberi nollet. Pater suit Alberti V. qui, Iesuitis licet addictissimus, tamen suis A. C. 1556. ad tempus indulsit, exemplô soceri Ferdinandi I. Im peratoris ut coenâ Domini integrâ uterentur etcarnibus, etiam diebus vetitis, urgente necessitate, vescerentur:postea quoque in Calicis negotio A. C. 1564. ad Pontificen scripsit, vide Phil. Iac. Spenerum, Syll. Geneal. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.